Evangelium Secundum Joannem*

Caput 15: Versus 8

In hoc clarificatus,etc. Qui manet in me fructum multum fert, quod est ex gratia Dei, et ita est gloria ejus non hominis, et hoc est:In hoc,etc.Ut fructum plurimum.Sicut non aequalitatem ostendit nostrae naturae et suae, sed gratiam qua Mediator est, nam Pater diligit nos, sed in Filio.Efficiamini.Quomodo? Si me dilexeritis. Ex qua dilectione? ex praeceptorum observatione. Si me dilexeritis sicut dilexit me Pater, non quantum. Non enim notatur aequalitas, sed similitudo dans eis aeternam aeternitatem.
(* Traductions européennes)